monumenta.ch > Hieronymus > 32
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXI <<<     >>> XXXIII

CAPUT XXXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et occurrerunt ei Angeli Dei, et dixit Iacob ut vidit eos: Castra Dei haec sunt, et vocavit nomen loci eius Castra. Ubi hic castra posita sunt, in Hebraeo habet MANAIM; ut sciamus, si quando non interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre, ad fratrem iturus inimicum, Angelorum se comitantium excipitur choris.
2 Et dixit Iacob, Deus patris mei Isaac, Domine, qui dixisti ad me, Revertere in terram tuam, et benedicam tibi: minor sum omni misericordia tua, et omni veritate tua, quam fecisti pro servo tuo. Pro eo quod nos posuimus, minor sum, aliud nescio quid, quod sensum turbet, in Graecis et Latinis codicibus continetur.
3 Et dixit ei: Quod nomen tibi? Qui ait, Iacob. Dixit autem ei: Iam non vocabitur Iacob nomen tuum, sed vocabitur nomen tuum Israel: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus valebis. Iosephus in primo Antiquitatum libro, Israel ideo appellatum putat, quod adversum Angelum steterit: quod ego diligenter excutiens, in Hebraeo penitus invenire non potui. Et quid me necesse est opiniones quaerere singulorum, cum etymologiam nominis exponat ipse qui posuit? Non vocabitur, inquit, nomen tuum Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Quare? Interpretatur Aquila ὅτι ἤρξας μετὰ Θεοῦ, Symmachus ὅτι ἤρξω πρὸς Θεὸν: Septuaginta et Theodotio, ὅτι ἐνίσχυσας μετὰ Θεοῦ. SARITH enim, quod ab Israel vocabulo derivatur, principem sonat. Sensus itaque est: Non vocabitur nomen tuum supplantator, hoc est, Iacob: sed vocabitur nomen tuum princeps cum Deo, hoc est, Israel. Quomodo enim princeps ego sum: sic et tu, qui mecum luctari potuisti, princeps vocaberis. Si autem mecum qui Deus sum, sive Angelus (quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti: quanto magis cum hominibus, hoc est cum Esau, quem formidare non debes! Illud autem, quod in libro Nominum interpretatur Israel, vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere, quam violenter mihi interpretatum videtur. Hic enim Israel, per has litteras scribitur, IOD, SIN, RES, ALEPH, LAMED, quod interpretatur princeps Dei, sive, directus Dei, hoc est, εὐθύτατος Θεοῦ. Vir vero videns Deum his litteris scribitur, ALEPH, IOD, SIN, ut vir ex tribus litteris scribatur, et dicatur IS: videns autem ex tribus, RES, ALEPH, HE, et dicatur RAA. Porro EL, ex duabus ALEPH et LAMED: et interpretatur Deus, sive fortis. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentiae ipsorum umbra nos opprimat, qui Israel virum, sive mentem videntem Deum transtulerunt: nos magis Scripturae, et Angeli, vel Dei, qui ipsum Israel vocavit, auctoritate ducimur, quam cuiuslibet eloquentiae saecularis. Illud quoque quod postea sequitur:
4 Et benedixit eum ibi, et vocavit Iacob nomen loci illius, Facies Dei: vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea; in Hebraeo dicitur PHANUEL, ut sciamus ipsum esse locum, qui in caeteris Scripturae sanctae voluminibus, ita ut in Hebraeo scriptum est, Phanuel legitur in Graeco.